URBIGENUS Pagus

URBIGENUS Pagus
URBIGENUS Pagus
nunc Argovia, secundum Guillimannum, unus ex 4. pagis Helvetiae antiquis, Caesari, cum pago Tigurino memoratus, l. 1. c. 12. nomen accepit ab Urba fluv. vulgo Orbe, pagi Ultraiurani vilam Urbam, cuius fredegarius, l. 4. meminit, quaeque 18. mill. pass. Lausannâ abest, alluente. Habebat fines, ab Occasu aestivo Iuram montem et Genevam, ad fontes usque Birsae amnis; a Meridie totam dextram Lemani ripam; ab Ortu fluvium Sonam et arolam ad Telae usque confluentem. Caput eius olim Urba, postea Aventicum fuit, unde Aventicensis pagus Urbigeni portio est: Pro partium diversitate, nomina ei diversa. Circa Burghdorffium oppid. et Salodorum, Imburgeden et Burgenthal: prope Emmatiam fluv. Emmenthal: a Vitlisbachia Oltam usque, Buchsgovia, ab arce Buchsen: Circa monaster. Muri Vagenthal et libera Praefectura, itemque Rustal, sive vallis Ursae: Apud Silvanios infra silvam Surichgovia, a fluv. Surina, circa Friburgum Uchtlandia, Neocomo Salodorum usque, Salgovia etc. dicitur. Habuit olim proprium Episcopum, cuius sedes Vindonissae
erat. Ioh Baptista Plantinus, Helv. nov. antiq. Guillimannus etc. Cluverius aliique urbigenorum nomine Urbae amnis accolas, seu Urbanses, Friburgenses et Bernates designari volunt. Eius oppida Berna, Friburgum, Solodurum, Aquae Helveticae, bremogardia, Tobinium, Aventicum, etc. ibidem Comitantus Lentzburgiorum, Aquensium, Habsburgiorum, Franc. Guillimannus, Olw. Molitor etc. Vide quoque in voce Aventicum, it. Urba.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Urbigēnus pagus — Urbigēnus pagus, einer der vier Gaue, in welche die Helvetter getheilt waren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Verbigĕnus pagus — Verbigĕnus pagus, so v.w. Urbigenus pagus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Orbe (Vaud) — Pour les articles homonymes, voir Orbe. Orbe Vue de la ville d Orbe Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • VERBIGENUS — I. VERBIGENUS melius Urba, vide ibi. II. VERBIGENUS pagus Helvetiorum inter Celtas. Caesat, l. 1. Comm. c. 27. Orbe hodie dicitur: Ferrarius. Ubi Verbigeni populi. Dicitur et Urbigenus, vide ibi. Erat inter Iuram montem, Lemanum lacum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”